- LYNCESTIUS
- LYNCESTIUSMacedoniae fluv. cuius aqua pota non minus ebrietatem inducit, quam si quis vino se ingurgitâsset. Ovid. Met. l. 15. v. 329. et seqq.Hinc fluit effectu dispar Lyncestius amnis,Quem quicumque parum moder ato gutture traxit,Haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.In Erigonem delabitur. Est et regio Macedomae Lyncestis. Pop. Lyncestae, Liv. l. 45. c. 30. Plin. l. 2. c. 103. et l. 4. c. x. Strabo, l. 7. p. 326. De aqua praef. Voss. illam aquam Lynci s. Lyncestis, Epiroticae urbis de Orig. et Progr. Idol. l. 2. c. 72. ac nonnulli fontibus vinosis accensent, de quibus Vitruv. aequalis Scriptor ita l. 8. c. 3. Sunt etiam fontes uti vino mixti; quemadmodum est unusPaphlagoniae, ex quo etiam sine vino potantes fiunt temulenti. Cui addere potes ex sotione, vetustissimo Eclogarum scriptore, fontem Arabiae Isodum, in quem si quis heminam vini infunderet, totus fons evadebat κρᾶμα, h. e. vinum dilutum, quale vulgo bibi solet. Item fontem Διὸς τεκνώσια dictum, in Ins. Andro, apud Plin. l. 31. c. 2. e quo statis diebus septenis aemulus vino liquor manavit. Sed male in hunc album aqua Lyncestis Casaub. refertur. Licet enim illi Tertullian. vinosam venam tribuat, ac Plin. ebrios effecisse scribat; Graeci tamen eam inter ὀξιζούσας et Latini inter acidulas referunt; quo sapore aquas a vinosis iidem distinguunt. Ita enim Theopompus, apud Antigon. Carustium c. 80. Ε᾿ςτι ὑδωρ ὀξὺ τοὺς δὲ ἐκ τούτου πίνοντας ὥπερ ἐπὶ τῶ ὄινων, ἀλλοιοῦςθαι καὶ τοῦθ᾿ ὺπὸ πλειόνων μαρτυρεῖςθαι, addens: Aqua est acida: quique eam biberint mente immutari, quasi vinum bibissent, eiusque rei complures esse testes. Et certe iam olim multis locis venas eiusmodi fuisse observatas, ostendunt ista Vitruv. Item sunt nonnullae acidae venae fontium, ut in Lyncesto; et in Italia, Virena, Campana Teano, aliisque locis pluribus. Unde etiam de Lynco ipso hoc Plin. Lycestis aqua, quae vocatur acidula etc. Vide Isaac. Casaub. Exercitat. XIII. ad. Ann. Eccl. Baron. N. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.